- PHILOTIS
- PHILOTISancilla apud Romanos, quae, quum post urbem captam, sedatô motu res publica vix statum suum tueretur, et Fidenates opportunitatem invadendi Romani nominisaucupati, praefecissent sibi Posthumium Livium Dictatorem, mandatisque ad Senatum missis postulâssent, ut si vellent reliquias suae civitatis manere, familias sibi et virgines dederent, Patribus in ancipiti deliberatione suspensis, pollicita est se cum ceteris an cillis sub nominedominarum ad hostes ituram. Habitu itaque matrum familias, et virginum sumptô, hostibus, cum prosequentium lacrimis in signum doloris, traditae sunt; quae cum a Livio in castris distributae essent, viros plurimô vinô provocârunt, diem festum apud se esse simulantes, quibus sopitis, ex arbore capri. fico, quae castris proxima, signum Romanis dederunt, qui cum repentinâ incursione Fidenates profligâssent, Senatus beneficii memor, Philotin cum ceteris ancillis man umitti iussit, dotem ex publico eis fecit, et matronalem habitum gestare concessit, diemque ipsum novas Caprotinas nuncupavit, ab illa caprifico, ex qua signum victoriae ceperant et Caprotina culta Iuno, et sacrificium annuâ sollennitate celebratum, in quo lac, quod ex caprifico manat, propter memoriam facti adhibitum fuit. Plut. Varro, Ovid. l. 2. de Arte Amandi: v. 257.Porrige et ancillae, quâ poenas luce pependitLusa maritali Gallica veste manus.Nic. Lloydius. Vide et Polyaen. l. 8. c. 30.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.